HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT XXV: De fuga David ad Achis

#I Reg. XXVI#I Reg. XXVII

Iterum nuntiaverunt Ziphaei ad Saul: Ecce absconditus est David in colle Hachilae. Et abiit Saul post eum cum tribus millibus electorum. Et descendit David nocte ad castra Saulis, ducens secum Abisai filium Sarviae sororis suae. Hujus fuerunt tres filii, Joab, et Abisai, et Asael, nepotes David. Cumque clam intrassent tentorium regis cunctis dormientibus, dixit Abisai: Perfodiam Saul lancea in terra. Et prohibuit David, dicens: Quis extendet manum suam in christum Domini, et erit innocens? Sed tolle hastam, quae est ad caput ejus fixa in terra, et vas aquae, et eamus. Et egressi sunt nullo evigilante, quia sopor Domini irruerat super eos. Cumque transiissent torrentem, et stetissent in vertice montis, unde possent audiri, exclamavit David ad Abner et ad omnem populum: Filii mortis vos estis, quia non custodistis dominum vestrum christum Domini. Ingressus est quispiam, ut interficeret regem. Videte ubi hasta regis sit, et scyphus aquae. Et agnoscens Saul negligentiam suorum et beneficium David exclamavit: Num vox tua est haec, fili mi David? Qui respondit: Cur persequitur dominus servum suum. Quid feci? Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium, id est placari eum oportet sacrificio et prece, ut ostendat nobis super hoc quod velit. Vel ita: Tu ipse occidas me, et erit quasi sacrificium Deo in odorem suavitatis. Quidam ita legunt. Odoretur sacrificium, si Dominus incitat te adversum me, id est sacrificantes probemus judicio Dei, si Dominus hoc faciet. Si autem filii hominum incitant te, maledicti sunt, qui cogunt me transire ad idololatras, ne serviam Deo Israel. Et ait Saul ad David: Peccavi, revertere, fili mi. Non ultra male faciam tibi. Et respondit David: Judicet Dominus inter nos. Ecce hasta regis, veniat qui tollat eam. Cui Saul: Benedictus, tu fili mi. Equidem faciens facies, et potens poteris; et Saul reversus est in locum suum. Et dixit David in corde suo: Aliquando incidam in una die in manus Saul, melius est ut salver inter Philisthaeos. Abiit ergo David, et sexcenti viri cum eo, ad Achis, filium Maoth, regem Geth. Iste fuit filius supradicti Achis, cujus mater dicebatur Maoch. Et erant cum David duae ejus uxores Achinoam et Abigail. Et dixit David ad Achis: Nolo onerosus esse regi, det mihi rex locum in quo habitem. Et dedit ei Achis Siceleg, quae exinde facta est regum Juda. Et habitavit David in ea quatuor mensibus, et viginti diebus, et agebat David praedas de viculis Philisthinorum circumstantibus, qui non erant sub potestate Achis. Virum, et mulierem non adducebat captivum, ne forte loquerentur adversus eum. Cumque quaereret Achis, quos percussisset, aiebat, se depopulatos esse habitantes ad austrum Judae, et in campestribus.